Search chants
Displaying 1 - 9 of 9 chants
Search exact phrase: "te deum laudamus"
Cantus ID | Genre | Full text | Usual Feast |
---|---|---|---|
005117 |
A | Te deum patrem ingenitum te filium unigenitum te spiritum sanctum paraclitum sanctam et individuam trinitatem toto corde et ore confitemur laudamus atque benedicimus tibi gloria in saecula | De Trinitate |
007755 |
R | Te deum patrem ingenitum te filium unigenitum te spiritum sanctum paraclitum sanctam et individuam trinitatem toto corde et ore confitemur laudamus atque benedicimus tibi gloria in saecula | De Trinitate |
509502.Tp559 |
Tp | GLORIA ... VOLUNTATIS Odas pangimus tibi almus rex angelorum LAUDAMUS TE Qui formasti polum una solum fecisti BENEDICIMUS TE O rex gloriosae qui cuncta creasti ADORAMUS TE O mater dignissima Maria quae Deum protulisti GLORIFICAMUS TE Ex utero virginali Christum genuisti auctorem GRATIAS AGIMUS | |
909010 |
Va | Te deum laudamus te dominum confitemur | Te aeternum patrem omnis terra veneratur | Tibi omnes angeli tibi caeli et universae potestates | Tibi cherubim et seraphim incessabili voce proclamant | Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth | Pleni sunt caeli et terra majestatis gloriae tuae | Te gloriosus apostolorum chorus | Te prophetarum laudabilis numerus | Te martyrum candidatus laudat exercitus | Te per orbem terrarum sancta confitetur ecclesia | Patrem immense majestatis | Venerandum tuum verum et unicum filium | Sanctum quoque paraclytum spiritum | Tu rex gloriae Christe | Tu patris sempiternus es filius | Tu ad liberandum suscepturus hominem non horruisti virginis uterum | Tu devicto mortis aculeo aperuisti credentibus regna caelorum | Tu ad dexteram dei sedes in gloria patris | Judex crederis esse venturus | Te ergo quaesumus tuis famulis subveni quos pretioso sanguine redemisti | Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria munerari | Salvum fac populum tuum domine et benedic hereditati tuae | Et rege eos et extolle illos usque in aeternum | Per singulos dies benedicimus te | Et laudamus nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi | Dignare domine die isto sine peccato nos custodire | Miserere nostri domine miserere nostri | Fiat misericordia tua domine super nos quemadmodum speravimus in te | In te domine speravi non confundar in aeternum | |
a03009 |
H | Te deum laudamus te dominum confitemur | Te aeternum patrem omnis terra veneratur | Tibi omnes angeli tibi caeli et universae potestates | Tibi cherubim et seraphim incessabili voce proclamant | Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth | Pleni sunt caeli et terra majestatis gloriae tuae | Te gloriosus apostolorum chorus | Te prophetarum laudabilis numerus | Te martyrum candidatus laudat exercitus | Te per orbem terrarum sancta confitetur ecclesia | Patrem immense majestatis | Venerandum tuum verum et unicum filium | Sanctum quoque paraclytum spiritum | Tu rex gloriae Christe | Tu patris sempiternus es filius | Tu ad liberandum suscepturus hominem non horruisti virginis uterum | Tu devicto mortis aculeo aperuisti credentibus regna caelorum | Tu ad dexteram dei sedes in gloria patris | Judex crederis esse venturus | Te ergo quaesumus tuis famulis subveni quos pretioso sanguine redemisti | Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria munerari | Salvum fac populum tuum domine et benedic hereditati tuae | Et rege eos et extolle illos usque in aeternum | Per singulos dies benedicimus te | Et laudamus nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi | Dignare domine die isto sine peccato nos custodire | Fiat domine misericordia tua super nos quemadmodum speravimus in te | |
a03009.1 |
H | Te deum laudamus te dominum confitemur | Te aeternum patrem omnis terra venerantur | Tibi omnes angeli tibi caeli et universae potestates | Tibi cherubim haec seraphim incessabili voce proclamant | Sanctus sanctus sanctus domine deus sabaoth pleni sunt caeli et terrae gloria majestatis gloriae tuae | Te gloriosus apostolorum chorus | Te prophetarum laudabilis numerus | Te martyrum candidatus laudat exercitus | Te per orbem terrarum sancta confitetur ecclesia | Patrem immensa majestatis | Ad venerandum tuum verbum unigenitum filium sanctum quoque paraclytum spiritum | Tu rex gloriae Christus | Tu patris sempiternus es filius | Tu ad liberandum suscepturus hominem non horruisti virginis uterum | Tu devicto mortis aculeo aperuisti credentibus regna caelorum | Tu ad dexteram dei sedes in gloria patris judex crederis esse venturus | Te ergo quaesumus domine tuis famulis subveni quos pretioso sanguine redemisti | Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria munerari | Salvum fac populum tuum domine et benedic hereditati tuae | Et rege eos et extolle illos usque in saeculum et in saecula saeculorum amen | Per singulos dies benedicimus te et laudamus nomen tuum in aeternum et in saeculum saeculi | Dignare domine diem istum sine tribulatione et a peccato nos custodire | Miserere nobis domine miserere nobis | Fiat domine misericordia tua super nos sanctis speravimus in te | In te domine speravi non confundar in aeternum | Parce domine parce populo tuo et sedes in opprobrium hereditatem suam | |
ah47199 |
Gl | GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Laudibus eximiis bone rex te corde colentes LAUDAMUS TE Oribus hymnidicis modulanti voce cantentes BENEDICIMUS TE Corpore subnixi celebrantes mente subacti ADORAMUS TE Gloria de cujus benedicta loco nitet almus GLORIFICAMUS TE Gratia non gratos quia gratos prescia gignit GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM Ut velut incensum caeli conscendat ad aulam QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS Vulnera dira medens et sancto munere ditans QUONIAM TU SOLUS SANCTUS A quo percipiunt sancti fore quique beantur TU SOLUS DOMINUS Caelorum terraeque maris necnon et abyssi TU SOLUS ALTISSIMUS JESU CHRISTE Carne et mente simul hominem quem credimus esse ete hominem verumque Deum Christum veneramur CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN | |
ah49007 |
D | Credimus immensum regem cum sidere natum aeterna cujus virtute superna reguntur cujus et imperio caro subditur omnis ab aevo | Regia vos mandata vocant non segniter ite | Hunc regnare fatentes cum mysticis muneribus de terra longinqua adorare venimus | Rex mandat vobis omnis quem terra tremiscit protinus et gressum vestrum dirigatis ad ipsum | Nunc venerande tene sceptrum rex imperiale | Huc semiste mei dissertos pagina ad me properantes vocate | O legis periti a rege vocati cum prophetarum lineis properando venite | O vos scribe interrogati dicite si quid de hoc puero scriptum videritis in libris | Vidimus domine in prophetarum lineis quod manifeste scriptum est | Bethleem non eris minima in principibus Juda ex te enim exiet dux qui regat populum meum Israel ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum | Regem quem quaeritis [natum esse quo signo didicistis] | Illum natum esse [didicimus in Oriente stella monstrante] | Si illum regnare [creditis dicite nobis] | Ite et de puero [diligenter investigate et inventum redeuntes mihi renuntiate] | Ecce stella in Oriente [praevisa iterum praevenit nos lucida] | Qui sunt hi qui stella duce nos adeuntes et inaudita ferentes | Nos sumus quos cernitis reges Tharsis et Arabum et Saba dona ferentes Christo regi nato domino qui stella deducente venimus adorare venimus | Ecce puer adest quem quaeritis jam properate quia ipse est redemptio vestra | Salve rex saeculorum | Suscipe nunc aurum | Tolle tus tu verus deus | Murram signum sepulturae | Impleta sunt omnia quae prophetitiae dicta sunt | Ite viam remeantes aliam ne delatores tanti regis puniendi [fu]eritis | Deo gratias | Te deum laudamus* | Stella fulgore nimium rutilat magnus dicit primus | Quae regem regum natum monstrat | Quem venturum olim prophaetiae signaverant | Eamus ergo et inquiramus eum offerentes ei munera aurum thus et murram | En magi veniunt et regem regum natum stella duce requirunt | Ante venire jube quo possim singula scire qui sint cur veniant quo nos rumore requirant | Regia vos [mandata vocant non segniter ite] | Nunc venerande [tene sceptrum rex imperiale] | Regem quem quaeritis natum esse quo signo didicistis | Illum natum esse didicimus in Oriente stella monstrante | Si illum regnare creditis dicite nobis | Huc semistae mei | Ite et de puero diligenter investigate et inventum redeuntes mihi renunciate | Ecce stella in Oriente previsa iterum praevenit nos lucida | Qui sunt hi qui stella duce nos adeuntes et | Epiphania |
g01423 |
Tc | Te deum patrem ingenitum te filium unigenitum te spiritum sanctum paraclitum sanctam et individuam trinitatem toto corde confitemur laudamus atque benedicimus | Missa Votiva. Feria II. Missa de Sanctissima Trinitate |